- TUBAL seu THUBAL
- TUBAL, seu THUBALIapheti filius, Noahi nepos quintô locô inter fratres recensitus Genes. c. 10. v. 2. primus omnium in Hispaniam venisse creditur, de quo tamen aliter Hieronymus in Ezech. c. 38. ubi Tubal interpretatur Italos. Sed utramque sententiam iungit Idem in Esai. c. 66. Tubal, inquit, sive Tobel aut Italia interpretatur aut Iberia: ut et Isidorus, Origin. l. 9. c. 11. Occasione, ut videtur; ex Iosepho depromptâ, qui Antiqq. l. 1. c. 7. a. Tobele Tobelos, qui nostris temporibus Iberes appellantur, conditos foribit. Ulterius procedit Annius Viterbiensis, mirificus impostor, qui Tubalis silium Iberum statuit; eumque et Ibero flumini et Iberiae terrae de se imposuisse nomen dicit. Verum si Iberorum Pater Tubal fuit, num Hispani propterea intelligendi? Cum Iosephus a fratribus eius, Gomero Galatas; Magogo Scythas; Madai Medos: Iavane Ionas; Mesecho Cappadoces; Thirazo Thraces deducat: quis credat, Tubalem, tam longe a consanguineis, in ultimum recessisse Occidentem? Et Thubalidas, inter Syriae Asiaeque populos referri videmus Ezech. c. 38. v. 2. ubi Gog vocatur caput sive Princeps Magogaeorum et Thubalidarum: ac similiter c. 39. v. 1. ubi dicitur Deus eos producturus e terra Aquilonari. Alibi etiam Mesech et Tubal, coniunguntur, ut gentes conterminae. Vide Ezech. c. 27. v. 13. et c. 32. v. 26. Satis autem constat, Mesech. Septentrioalem esse Asiae Populum: Unde et Tubal fuerit inter illas nationes, non vero in Occidente ultimo quaerendus, Intellexisse itaque Iosephus potius censendus est Iberes Asiaticos, qui coloniâ in Hispaniam ductâ nomen suum ei dedisse videntur. Namque et Plinius e Strabone l. 3. c. 1. Iberes sive Iberos primô locô collocat, inter nationes, quae ante Romanos in Hispania sedes fixerint. Cui quamvis refragentur, Megasthenes, apud Eusebium, Praepar. Euang. l. 9. c. 41. Strabo, l. 1. Dionysius Perieg. Socrates, Histor. Eccl. l. 1. c. 10. Iberos Occidentales in loca ultra Pontum et Colchidem commigrâsse, asserentes: Appianus vero in Ibericis, neutros alterum ἀποίκους esse dicat: multô tamen versimilius est Hispanos Iberum in Aisa colonos esse, cum ab Oriente genus humanum propagatum sit; quam ut credatur, Hispanos in loca Asiae Septentrionalia commigrâsse. Interim non absurda Appiani coniectura, inprimis cum, ut is ait, ἔθους οὐδὲν ἦντὅμοιον καὶ γλῶςςα, Nec moribus ulla ex parte, nec lingua convenirent, Vide voss. de Idol. l. 1. c. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.